Hľadaný výraz: Mt 8,5-13; Mk 7,30; Lk 7,1-10; Lk 13,28-29; Jn 4,46-54, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 5
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum 6 et dicens: “ Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ”. 7 Et ait illi: “ Ego veniam et curabo eum ”. 8 Et respondens centurio ait: “ Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9 Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”. 10 Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! 11 Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; 12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ”. 13 Et dixit Iesus centurioni: “ Vade; sicut credidisti, fiat tibi ”. Et sanatus est puer in hora illa.

30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse.

1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum. 2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus. 3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius. 4 At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: “ Dignus est, ut hoc illi praestes: 5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ”. 6 Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: “ Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus. 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit ”. 9 Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “ Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ”. 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum.

28 Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. 29 Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.

46 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum; 47 hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori. 48 Dixit ergo Iesus ad eum: “ Nisi signa et prodigia videritis, non credetis ”. 49 Dicit ad eum regius: “ Domine, descende priusquam moriatur puer meus ”. 50 Dicit ei Iesus: “ Vade. Filius tuus vivit ”. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. 51 Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit. 52 Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: “ Heri hora septima reliquit eum febris ”. 53 Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “ Filius tuus vivit ”, et credidit ipse et domus eius tota. 54 Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.

1

mail   print   facebook   twitter